Charter Document - 05750177

Charter Document - 05750177


Charter Number: 05750177
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Johannis decimo Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Willelmum filium Waldini petentem et Thomam de Cokerherst tenentem De xviii acris terre cum pertinentiis in Lullingeston Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Thome totam predictam terram cum pertinentiis tenendam tota vita ipsius Thome de predicto Willelmo et heredibus suis per servicium sex denariorum per annum pro omni servicio reddendorum infra octabas Sancti Michaelis Et idem Thomas aquietabit totam predictam terram cum pertinentiis versus capitales dominos feudi illius de omnibus serviciis que ad terram illam pertinent et post decessum ipsius Thome predictus Willelmus filius Waldini concessit Willelmo filio ipsius Thome et filio Elycie totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam ipsi Willelmo filio Thome et filio Elycie et heredibus suis de se genitis de ipso Willelmo filio Waldini et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium sex denariorum per annum pro omni servicio reddendorum infra octabas Sancti Michaelis Et idem Willelmus filius Thome et filius Elycie et heredes sui de se geniti adquietabunt totam predictam terram cum pertinentiis versus capitales dominos feudi illius de omnibus serviciis que ad terram illam pertinent Et si forte contigerit quod idem Willelmus filius Thome et filius Elycie obierit sine herede de se genito tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsum Willelmum filium Waldini et ad heredes suos quiete in perpetuum Et pro hac concessione idem Thomas dedit predicto Willelmo filio Waldini viginti solidos esterlingorum Et sciendum quod si Willelmus filius Thome et filius Elycie mortuus fuerit ante mortem predicti Thome idem Thomas nichilominus tenebit terram illam tota vita sua sicut predictum est de predicto Willelmo filio Waldini Et post decessum ejusdem Thome tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsum Willelmum filium Waldini et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Thome in perpetuum

Source (click image below to view full size)