Charter Document - 05750176
Charter Number: | 05750176 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Johannis decimo Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Willelmum filium Johannis et Radulphum de Ordlaueston De tercia parte unius carrucate terre cum pertinentiis in Gutsieston Unde placitum finis facti fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta tercia parte illius carrucate terre cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Willelmus dedit predicto Radulpho quadraginta solidos esterlingorum