Charter Document - 05750174

Charter Document - 05750174


Charter Number: 05750174
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in xv dies anno regni Regis Johannis decimo Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Willelmum filium David petentem et Rogerum Abbatem de Sancto Augustino Cantuarie tenentem De quinquaginta et v acris terre cum pertinentiis in Plumsted Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Willelmo decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)