Charter Document - 05750173

Charter Document - 05750173


Charter Number: 05750173
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Paschatis in unum mensem anno regni Regis Johannis nono Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Simonem de Cref petentem et Henricum de Insula tenentem De viginti acris terre et de uno molendino cum omnibus pertinentiis suis in Renham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Henricus recognovit totam predictam terram et predictum molendinum cum omnibus pertinentiis suis esse jus ipsius Simonis et ea remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Simoni et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia predictus Simon dedit et concessit predicto Henrico septem acras terre in Borden que jacent ante domum ipsius Henrici versus Austrum Habendas et tenendas ipsi Henrico et heredibus suis de ipso Simone et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium duorum solidorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis Et idem Simon et heredes sui defendent predictas vii acras terre cum pertinentiis de omnibus forinsecis serviciis in perpetuum

Source (click image below to view full size)