Charter Document - 05750172
Charter Number: | 05750172 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Paschatis in xv dies anno regni Regis Johannis nono Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Robertum de Ro[kesle] et Warinum filium Gilberti De quaterviginti et octo acris terre et de una marca redditus cum pertinentiis in Eccles Unde placitum warantie carte summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Warinus warantizat predicto Roberto totam predictam terram et redditum cum pertinentiis et car fecit de predicta terra et de predicto redditu in hec verba [] Habendum et tenendum eidem Roberto et heredibus suis de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete integre et finabiliter cum omnibus pertinentiis sine aliquo retenemento faciendo inde mihi et heredibus meis servicium dimidii mihtis pro omni servicio et omnibus rebus et omni exaccione Et ego Warinus predictus et heredes mei debemus warantizare predicto Roberto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam predictam marcam redditus cum pertinentiis cum homagio et servicio predicti Ricardi de Popesherst in omnibus rebus contra omnes homines per predictum servicium dimidii militis Et pro hac warantizatione et fine et concordia predictus Robertus dedit predicto Warino viginti solidos esterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Paschatis in xv dies anno regni Regis Johannis nono Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Robertum de Ro[kesle] et Warinum filium Gilberti De quaterviginti et octo acris terre et de una marca redditus cum pertinentiis in Eccles Unde placitum warantie carte summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Warinus warantizat predicto Roberto totam predictam terram et redditum cum pertinentiis et car fecit de predicta terra et de predicto redditu in hec verba []embed Habendum et tenendum eidem Roberto et heredibus suis de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete integre et finabiliter cum omnibus pertinentiis sine aliquo retenemento faciendo inde mihi et heredibus meis servicium dimidii mihtis pro omni servicio et omnibus rebus et omni exaccione Et ego Warinus predictus et heredes mei debemus warantizare predicto Roberto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam predictam marcam redditus cum pertinentiis cum homagio et servicio predicti Ricardi de Popesherst in omnibus rebus contra omnes homines per predictum servicium dimidii militis Et pro hac warantizatione et fine et concordia predictus Robertus dedit predicto Warino viginti solidos esterlingorum