Charter Document - 05750171

Charter Document - 05750171


Charter Number: 05750171
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207 - 1208
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Purificacionis Beate Marie anno regni Regis Johannis nono Coram G filio Petri Magistro Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Roeisiam de Chagewuthe petentem per Nicolaum clericum positum loco ipsius Roeisie ad lucrandum vel perdendum et Alanum de Elmestede tenentem De rationabili dote ipsius Roesie quam ipsa clamat de dono Hamonis de Elmestede quondam viri sui in Chagewuthe Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Roeisie remisit et quietum clamavit predicto Alano et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta dote Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Alancus dedit predicte Roeisie v marcas argenti

Source (click image below to view full size)