Charter Document - 05750170
Charter Number: | 05750170 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1207 - 1208 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis nono Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Henrico Archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Henrico de Pontealdemeri Justiciariis [] Inter Rogerum de Langeford petentem et Gilbertum de Kentewelle tenentem De feudo dimidii militis cum pertinentiis in Buninton Unde idem Gilbertus vocavit ad warantiam Baldwinum Filloil in eadem Curia qui venit et ei warantizavit Et unde recognicio de morte antecessoria summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predictis Gilberto et Baldewino et heredibus eorum in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicto feudo dimidii militis cum advocacione ecclesie ejusdem Ville et cum aliis pertinenciis Et pro hac quieta clamancia et fine et Concordia predictus Gilbertus dedit predicto Rogero quindecim marcas argenti