Charter Document - 05750169

Charter Document - 05750169


Charter Number: 05750169
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207 - 1208
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis nono Coram ipso domino Rege Simone de Pateshill Henrico Archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Henrico de Pontealdemeri Justiciariis [] Inter Baldewinum Filloil petentem et Rogerum de Langeford tenentem De feudo dimidii militis cum pertinentiis in Buninton Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Baldewinus recognovit predictum feudum dimidii militis cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri Habendum et tenendum ipsi Rogero et heredibus suis de ipso Baldewino et heredibus suis in perpetuum per servicium dimidii militis inde faciendum pro omni servicio

Source (click image below to view full size)