Charter Document - 05750168

Charter Document - 05750168


Charter Number: 05750168
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Johannis anno regni Regis Johannis nono Coram G filio Petri Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Willelmum Trune petentem per Martinum Pohhe positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Gilebertum de Burkes tenentem De tredecim acris terre cum pertinentiis in Burnes Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Gilebertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Willelmus concessit totam predictam terram cum pertinentiis eidem Gileberto tenendam tota vita sua de ipso Willelmo et heredibus suis per liberum servicium duodecim denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio Et post decessum ipsius Gileberti tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsum Willelmum et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Gileberti in perpetuum Et sciendum quod idem Gilebertus reddidit eidem Willelmo in eadem Curia omnes Cartas quas dicebat se habere de predicta terra

Source (click image below to view full size)