Charter Document - 05750167

Charter Document - 05750167


Charter Number: 05750167
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wodestok die Martis proxima post [Octabas Purific]acionis Beate Marie anno regni Regis Johannis octavo Coram ipso domino Rege Galfrido filio Petri Comite Essex Pateshill Jacobo de Poterna Ricardo de Mucengrof Justiciariis [] Inter fratrem Robertum Thesaurarium Priorem Hospitalis Jerusalem querentem et Eudonem Paterik deforciantem De advocacione ecclesie de Essa Unde placitum Warantie Carte fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Eudo Paterik recognovit advocacionem ipsius ecclesie de Essa esse jus ipsius Prioris et fratrum hospitalis Jerusalem et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi Priori et fratribus hospitalis Jerusalem et eorum successoribus in perpetuum Et pro hac recognicione et remissione quieta clamancia fine et concordia predictus Prior et fratres hospitalis Jerusalem dederunt predicto Eudoni decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)