Charter Document - 05750166
Charter Number: | 05750166 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 - 1207 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in unum mensem post festum Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Aldeuam que fuit uxor Arnulfi petentem et Wulnothum de Gillingeham tenentem De octo acris terre cum pertinentiis in Gillingeham quas ipsa clamat pertinere ad rationabilem dotem suam quam ipsa habet de libero tenemento quod fuit predicti Arnulfi quondam viri sui in eadem Villa Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Aldeua remisit et quietum clamavit eidem Wulnotho et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod ipsa habuit versus eum in predicta terra nomine dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Wulnothus dedit predicte Aldeue viginti solidos esterlingorum