Charter Document - 05750165

Charter Document - 05750165


Charter Number: 05750165
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in tres septimanas post festum Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Henricum filium Willelmi et Ricardum fratrem suum petentes per Stephanum Boncristien positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Alexandrum de Camera tenentem De decem acris terre cum pertinentiis in Plumstede Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Alexander recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predictorum Henrici et Ricardi et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis Henrico et Ricardo et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et concordia predicti Henricus et Ricardus dederunt eidem Alexandro viginti solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)