Charter Document - 05750164

Charter Document - 05750164


Charter Number: 05750164
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Ceciliam de Gretenesse petentem et Stephanum de Cusinton tenentem De viginti duabus acris terre cum pertinentiis in Escapeie Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Cecilia remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Stephano et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Stephanus dedit predicte Cecilie decem et octo marcas argenti

Source (click image below to view full size)