Charter Document - 05750163

Charter Document - 05750163


Charter Number: 05750163
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Aldeuam que fuit uxor Arnulfi petentem et Aileuam filiam Wulnorde tenentem De sex acris terre et dimidia cum pertinentiis in Gillingeham quas predicta Aldeua clamat pertinere ad rationabilem dotem suam quam ipsa habet de libero tenemento quod fuit predicti Arnulfi quondam viri sui in eadem Villa Et undo placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Aldeua remisit et quietum clamavit eidem Aileue et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod ipsa Aldeua habuit versus ipsam Aileuam in predicta terra nomine dotis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicta Ailsua dedit eidem Aldeua septem solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)