Charter Document - 05750162

Charter Document - 05750162


Charter Number: 05750162
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancti Martini anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Eustachio de Faucunberg Johanno de Gestling Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Alfwinum filium Godwini petentem et Godefridum filium Nicholai tenentem De duabus acris terre in Swanescampe Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Godefridus recognovit predictas duas acras terre scilicet per perticam mensuratas esse jus ipsius Alfwini et eas remisit et quietas clamavit de se et heredibus suis eidem Alfwino et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia idem Alfwinus dedit predicto Godefrido sex denarios

Source (click image below to view full size)