Charter Document - 05750160

Charter Document - 05750160


Charter Number: 05750160
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Henrico Archidiacono Stafford Johanne de Gestling Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Stephanum de Hecham et Matillidem uxorem suam petentes per ipsum Stephanum positum loco ipsius Matillidis ad [lucrandum vel] perdendum et Aliciam de Borden tenentem De viginti quinque acris terre cum pertinentiis in []ton [] acris bosci cum pertinentiis in Issewurthe Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet sus Austrum et totus campus qui vocatur Farresmere preter unam acram versus Aquilonem [] Matillidi uxori sue et heredibus ipsius Matillidis quiete de ipsa Alicia et heredibus suis in perpetuum [] talibus dominis feodi illius per servicium quod pertinet ad medietatem predicti bosci et ad predictum campum de Farresmere Et alteram medietatem predicti bosci et acram predictam tenebit ipsa Alicia de ipsis Stephano et Matillide et heredibus ipsius Matillidis in perpetuum per servicium undecim denariorum per annum reddendorum ad duos terminos Scilicet ad Pascha quinque denarios et obolum et ad festum Sancti Michaelis quinque denarios et obolum pro omni servicio Et totum residuum de supradictis viginti quinque acris terre remanebit ipsi Alicie et heredibus suis quietum de ipsis Stephano et Matillide et heredibus suis in perpetuum tenendum de capitalibus dominis feodi illius per servicium quod ad residuum predictarum viginti quinque acrarum terre cum pertinentiis pertinet

Source (click image below to view full size)