Charter Document - 05750159

Charter Document - 05750159


Charter Number: 05750159
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Martini anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Henrico Archidiacono Stafford Johanne de Gestling Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Stephanum de Saxingeherste petentem et Radulphum clericum de Delmunden tenentem De decem et octo acris terre cum pertinentiis in Delmunden Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Stephani Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Stephanus concessit predicto Radulpho totam predictam terram cum pertinentiis tenendam ipsi Radulpho tota vita sua de ipso Stephano et heredibus suis per servicium quod ad terram illam pertinet Et idem Stephanus et heredes sui facient servicium illud capitalibus dominis feodi illius Et post decessum ipsius Radulphi tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsum Stephanum et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Radulphi in perpetuum

Source (click image below to view full size)