Charter Document - 05750158

Charter Document - 05750158


Charter Number: 05750158
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Martini anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Henrico Archidiacono Stafford Johanne de Gestling Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Amisium de Betenham et Gaufridum fratrem suum petentes et Radulphum clericum de Delmunden tenentem De decem et octo acris terre cum pertinentiis in Delmunden Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predictorum Amisii et Gaufridi Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Amisius et Gaufridus concesserunt eidem Radulpho totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam de se et heredibus eorum eidem Radulpho tota vita sua per servicium quod ad terram illam pertinet Et predicti Amisius et Gaufridus et eorum heredes facient servicium illud capitalibus dominis feodi illius Et post decessum ipsius Radulphi tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad ipsos Amisium et Gaufridum et ad eorum heredes quieta de heredibus ipsius Radulphi in perpetuum

Source (click image below to view full size)