Charter Document - 05740157
Charter Number: | 05740157 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in tres septimanas post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Henrico Archidiacono Stafford Johanne de Gestling Jacobo de Poterne Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Radulphum de Selling et Simonem filiam Nicholai de Selling De v [] a virgata et una acra terre et uno mesuagio cum pertinentiis in Faueresham et una virgata terre [] pertinentiis in Selling et de tribus jugis terre et una virgata cum pertinenciis in S[] placitum Warant[] Carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet [] tota p[] et mesuagium cum pertinenciis esse jus ipsius Radulphi tenenda sibi et [] Simone suis in perpetuum Reddendo inde eidem Simoni sexaginta solidos esterlingorum per annum quamdiu []ter predictorum Radulphi et Simonis vixerit scilicet ad duos terminos anni infra octabas Sancti Michaelis triginta solidos et infra octabas Pasche triginta solidos pro omni servicio Et post decessum ipsius Hawisie reddet predictus Radulphus et heredes sui eidem Simoni et heredibus suis centum solidos pro omni servicio ad predictos terminos unde antea non solebat reddere nisi sexaginta solidos