Charter Document - 05740156

Charter Document - 05740156


Charter Number: 05740156
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Simonem filium Ricardi petentem et Crispinum filium Gaufridi tenentem De quadraginta acris terre cum pertinentiis in Tetlingebir Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Simon remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Crispino et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Crispinus dedit et concessit eidem Simoni triginta acras terre cum pertinentiis in Brenchesle scilicet totam terram quam ha buit in eadem villa integre absque omni retenemento habendum et tenendum eidem Simoni et heredibus suis de ipso Ceis pino et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium dimidie libre piperis reddende ad Natale pro omni servicio

Source (click image below to view full size)