Charter Document - 05740155

Charter Document - 05740155


Charter Number: 05740155
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv [] regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Rogerum Wildehog et Aluenam uxorem suam petentes et Jordanum de Genesfeld et Almarum Mercatorem tenentes De triginta duabus acris terre cum pertinentiis in Eshore Inde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Rogerus et Aluena recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Jordani tenendum sibi et heredibus suis de ipsis Rogero et Aluena et heredibus ipsius Aluene in perpetuum per liberum servicium quatuor denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Petri ad viricula pro omni servicio ad eos pertinente Et idem Jordanus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus Capitales dominos feodi illius de omnibus serviciis que ad terram illam pertinent Et sciendum quod predictus Almarus et heredes sui tenebunt de ipso Jordano et heredibus suis quatuor acras terre de predicta terra scilicet illas quatuor quas antea tenuit faciendo inde servicium quod ad tantam terram pertinet

Source (click image below to view full size)