Charter Document - 05740154
Charter Number: | 05740154 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Robertum de Marti petentem et Magistrum Johannem de Tinemue parsonam ecclesie Sancte Marie de Ediardinton tenentem De una acra et una perticata terre cum pertinentiis in Ediardinton Unde recognicio summonita fuit inter eos in prefata Curia utrum predicta acra et perticata terre cum pertinenciis esset laicum et liberum feodum ipsius Roberti an libera elemosina pertinens ad ecclesiam Sancte Marie de Ediardinton scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicte ecclesie de Ediardinton et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicte ecclesie de Ediardinton in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Johannes concessit eidem Roberto partem omnium bonorum que fient in predicta ecclesia in perpetuum