Charter Document - 05740153
| Charter Number: | 05740153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam die Martis proxima ante festum Sancti Mathei Apostoli anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Aluinam de Strodes petentem et Martinum T[] tenentem De dimidia acra terre cum pertinentiis in Strodes Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit eos in prefata Curia scilicet quod predictus Martinus recognovit predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Aluine Et pro hac recognicione predicta Aluina concessit totam predictam terram cum pertinentiis predicto Martino habendam et tenendam sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum reddendo inde per annum j denarium pro omni servicio scilicet ad festum Sancti Michaelis Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Martinus dedit predicte Aluine iiij solidos
