Charter Document - 05740152
| Charter Number: | 05740152 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Anselmum de Norburn petentem et Martinum de Fengesham et Agnetem uxorem suam tenentes per ipsum Martinum positum loco ipsius Agnetis ad lucrandum vel perdendum De quatuor virgatis terre et dimidia et de quinque solidatis redditus cum pertinentiis in Fengesham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Martinus et Agnes recognoverunt totam predictam terram et redditum cum pertinenciis esse jus ipsius Anselmi scilicet quatuor virgatas terre et dimidiam cum pertinentiis que jacent inter domum Walteri de Uppedun et domum Osberti filii Eilrici Et preterea totum servicium Henrici de Fengesham de quatuor acris cum pertinenciis quas tenet in eadem villa scilicet quinque solidos uno obulo minus et tres gallinas et unum gallinum habendum et tenendum eidem Anselmo et heredibus suis de ipsis Martino et Agnete et heredibus ipsius Agnetis in perpetuum per liberum servicium sex denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Anselmus dedit predictis Martino et Agneti quinque solidos Et sciendum est quod predicti Martinus et Agnes et heredes predicte Agnetis warantizabunt eidem Anselmo et heredibus suis in perpetuum totam predictam terram et redditum cum pertinenciis contra omnes homines et feminas Et hec concordia facta fuit presente et concedente predicto Henrico de Fenglesham et recognovit se debere facere predicta servicia eidem Anselmo et heredibus suis
