Charter Document - 05740151
Charter Number: | 05740151 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Warinum de Burnes et Gunildam de Bramfeld De quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Ore Inde placitum Warantie Carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Gunilda recognovit predictam quartam partem feodi unius militis cum pertinentiis esse jus ipsius Warini et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem Warino et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et concordia idem Warinus dedit predicte Gunilde quinque marcas argenti