Charter Document - 05740150

Charter Document - 05740150


Charter Number: 05740150
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Warinum de Burnes et Rogerum de Bramfeld De quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Ore Unde placitum Warantie Carte summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit predictam quartam partem feodi unius militis cum pertinentiis esse jus ipsius Warini et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem Warino et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia idem Warinus dedit predicto Rogero quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)