Charter Document - 05740149

Charter Document - 05740149


Charter Number: 05740149
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Willelmum de Aketon petentem et Robertum et Jordanum et Ivonem Filios Radulphi tenentes De sexaginta acris terre cum pertinenciis in Cherring Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Robertus et Jordanus et Ivo recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Willelmi et eam remiserunt et quietam clamaverunt eidem Willelmo et heredibus suis in perpetuum Ita tamen quod si predictus Willelmus decesserit sine herede de corpore suo genito tota predicta terra integre revertetur fratri suo primogenito post ipsum heredibus suis primogenitis quicunque fuerit frater ejus primogenitus

Source (click image below to view full size)