Charter Document - 05740148

Charter Document - 05740148


Charter Number: 05740148
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Cruris anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Aldinam viduam petentem et Benedictum de Brunstun tenentem De decem acris terre cum pertinentiis in Gillingeham quas ipsa clamat esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit Arnulfi filii Roberti quondam viri sui in eadem villa Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Benedictus concessit eidem Aldine sex acras terre de predicta terra que jacet in Westfeld versus occidentem de Chemino habendas et tenendas eidem Aldine tota vita sua nomine dotis Et pro hac concessione et fine et concordia predicta Aldina remisit et quietum clamavit eidem Benedicto et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit versus eum nomine dotis

Source (click image below to view full size)