Charter Document - 05740147

Charter Document - 05740147


Charter Number: 05740147
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Sancte Cruris anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Willelmum de Becco et Willelmom de Alding et Aviciam uxorem suam De quadraginta acris terre cum pertinentiis in Liuingeburn Unde placitum Warantie Carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Willelmus et Avicia recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi et eam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus ipsius Avicie eidem Willelmo et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia idem Willelmus dedit predictis Willelmo et Avicie decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)