Charter Document - 05740146

Charter Document - 05740146


Charter Number: 05740146
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Alanum de Burn et Willelmum de Elding et Aviciam uxorem suam De sex acris terre cum pertinentiis in Sumerfeld Unde placitum Warantie Carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Willelmus et Avicia recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alani tenendum sibi et heredibus suis de ipsis Willelmo et Avicia et heredibus ipsius Avicie in perpetuum per liberum servicium duorum solidorum per annum reddendorum in die Sancti Michaelis apud Liuingesburn pro omni servicio [] pertinente Et predictus Alanus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus Capitales dominos feodi illius de omnibus serviciis que ad terram illam pertinent Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Alanus dedit predictis Willelmo et Avicie sexaginta solidos

Source (click image below to view full size)