Charter Document - 05740145
Charter Number: | 05740145 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Exaltacionis Sancte Crucis anno regni Regis Johannis octavo Coram Willelmo de Wrotham Archidiacono Tainton Reginaldo de Cornhull Johanne de Gestling Rogero de Huntingefeld Justiciariis Itinerantibus [] Inter Sibillam filiam Radulfi petentem et Elyam clericum tenentem De uno mesagio cum pertinentiis in Einesford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Elyas recognovit predictum mesagium cum pertinenciis esse jus ipsius Sibille Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Sibilla concessit eidem Elye totum predictum mesuagium cum pertinenciis tenendum sibi et heredibus suis de ipsa Sibilla et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium decem et novem denariorum per annum reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis quinque denarios uno quadrante minus ad Natale totidem et ad Pascham totidem et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste totidem pro omni servicio ad eam pertinente Et predictus Elyas et heredes sui aquietabunt totum predictum mesuagium cum pertinenciis versus Capitales dominos feodi illius de omnibus serviciis que ad mesuagium illud pertinent Ei pro hac concessione idem Elyas dedit predicte Sibille quinque solidos