Charter Document - 05740144

Charter Document - 05740144


Charter Number: 05740144
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Johannis octavo Coram G filio Petri Simone de Pateshulle Eustachio de Faucunberge Waltero de Cresping Justiciariis [] Inter Stephanum clericum de Chelefeld et Thomam Escotland De sexaginta acris terre cum pertinentiis in Freningham Unde placitum Warantie Carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas recognovit predictas sexaginta acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Stephani tenendum sibi et heredibus suis de predicto Thoma et heredibus suis in perpetuum per servicium vicesime quinte partis feodi unius militis inde faciendum pro omni servicio Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Stephanus dedit predicto Thome quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)