Charter Document - 05740143
Charter Number: | 05740143 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Wintoniam xv die Maii anno regni Regis Johannis octavo Coram Simone de Pateshull H Archidiacono Stafford Jacobo de Poterna Richardo Muschegros Justiciariis [] Inter Emmam filiam Alueredi petentem per Henricum filium Johannis positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Jacobum de Reneham tenentem De x acris terre cum pertinentiis in Reneham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Emma remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Jacobo et heredibus suis totum jus suum et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia et fine et concordia predictus Jacobus dedit predicte Emme xv solidos esterlingorum