Charter Document - 05740142

Charter Document - 05740142


Charter Number: 05740142
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post Pascham anno regni Regis Johannis septimo Coram G filio Petri Eustachio de Faucunberg Johanne da Gestling Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Willelmum filium Amfridi et Walterum filium Osberti petentes et Ailgarum Abbattem de Faversham tenentem De una virgata terre et dimidia salina et de pastura centum et quinquaginta ovium cum pertinentiis in Faueresham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Willelmus et Walterus remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus eorum predicto Abbati et successoribus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra et salina et pastura cum pertinenciis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Abbas dedit predicto Willelmo quinque marcas et predicto Waltero quinque marcas

Source (click image below to view full size)