Charter Document - 05740141
Charter Number: | 05740141 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii anno regni Regis Johannis septimo Coram G filio Petri Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Stephanum de Ponton petentem et Ricardum Abbatem de Langedun tenentem per fratrem Walterum Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De Ecclesia de Ledene Unde recognicio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Stephanus recognovit predictam ecclesiam esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancte Marie de Langedune et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia idem Abbas et Conventus receperunt eum in singulis beneficiis et orationibus que fuerint in ecclesia sua de Langedun in perpetuum