Charter Document - 05740139

Charter Document - 05740139


Charter Number: 05740139
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Sanctam Brigidam Londini a die Sancti Michaelis in unum mensem anno regni Regis Johannis septimo Coram G filio Petri Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Henrico Archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros Johanne de Gestling Osberto filio Hereuei Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Alanum filium Henrici et Orabillam uxorem suam petentes per ipsum Alanum positum loco ipsius Orabille ad lucrandum vel perdendum et Fulconem Priorem de Liedes tenentem per Agemundum de Scoford positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De uno jugo terre cum pertinentiis in Lossenham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Alanus et Orabilla remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus eorum predicto Priori et successoribus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Prior dedit predictis Alano et Orabille decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)