Charter Document - 05740138

Charter Document - 05740138


Charter Number: 05740138
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Sanctam Brigidam Londini a die Sancti Michaelis in unum mensem anno regni Regis Johannis septimo Coram G filio Petri Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Henrico Archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros Johanne de Gestling Osberto filio Hereuei Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Robertum filium Willelmi petentem et Robertum de Molendino tenentem De quadraginta acris terre cum pertinentiis in Wicham Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus filius Willelmi remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Roberto de Molendino et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Robertus de Molendino dedit predicto Roberto filio Willelmi duodecim marcas argenti

Source (click image below to view full size)