Charter Document - 05740136

Charter Document - 05740136


Charter Number: 05740136
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Martini in xv dies anno regni Regis Johannis sexto Coram G filio Petri Eustachio de Faucunberge Osberto filio Heruei Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Willelmum de Lose petentem et Gaufridum Priorem Sancte Trinitatis Cantuarie tenentem per Rogerum Marescallum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De tota villa de Lose cum pertinenciis Inde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam villam cum pertinenciis esse jus ipsius Prioris et Ecclesie Sancte Trinitatis Cantuarie Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Peior concessit eidem Willelmo et heredibus suis unam carucatam terre cum pertinenciis in eadem villa quam idem Willelmus prius tenuit salva tota pastura de Firht que remanet ipsi Priori et Ecclesie de Cantuaria in perpetuum Et preterea idem Peior concessit eidem Willelmo et heredibus suis unum molendinum cum pertinenciis in eadem villa cum secta consueta et cum ceteris pertinenciis suis Tenenda ad feodi firmam de ipso Priore et successoribus suis libere et quiete per duas marcas argenti reddendas annuatim Thesaurarie Sancte Trinitatis Cantuarie scilicet ad Pascham unam marcam et ad festum Sancti Michaelis unam marcam pro omni servicio Et preterea idem Peior concessit eidem Willelmo et heredibus suis totam terram de Pirefeld ad feodi firmam scilicet illam quam Emma avia ipsius Willelmi tenet in dotem reddendo inde annuatim eidem Priori et successoribus suis ad Curiam de Farlei octo solidos et quatuor denarios scilicet ad Pascham quatuor solidos et duos denarios et ad festum Sancti Michaelis quatuor solidos et duos denarios pro omni servicio Salva tamen eidem Emme predicta terra de Pirefeld tota vita sua que Emma presens fuit et nichil clamat in predicta terra nisi dotem tantum Et pro hac concessione idem Willelmus remisit et quietum clamavit eidem Priori et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in residuo totius predicte ville de Lose cum pertinenciis quam posuerant in clamio suo

Source (click image below to view full size)