Charter Document - 05740135
Charter Number: | 05740135 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam die dominica proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni Regis Johannis sexto Coram ipso domino Rege Johanne G filio Petri Comite Essexie Simone de Pateshull Magistro Radulpho de Stok Justiciariis [] Inter Rogerum Abbatem Sancti Augustini Cantuarie petentem et Johannem Capel tenentem De advocacione Ecclesie de Preston Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictam advocacionem esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancti Augustini et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et Ecclesie Sancti Augustini in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia predictus Abbas dedit eidem Johanni undecim marcas argenti