Charter Document - 05740134
| Charter Number: | 05740134 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis sexto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Johannem de Biricholt petentem et Rogerum de Biricholt tenentem De feudo dimidii militis cum pertinenciis in Biricholt Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit totum predictum feudum dimidii militis cum pertinenciis esse jus ipsius Johannis Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Johannis concessit predicto Rogero et heredibus suis medietatem totius predicti feudi dimidii militis cum pertinenciis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per servicium quarte partis unius militis inde faciendum pro omni servicio salvo capitali masagio quod remanet predicto Johanni et heredibus suis quietum
