Charter Document - 05740133
Charter Number: | 05740133 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis sexto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Ailgarum Abbatem de Faveresham petentem per Robertum de Beremundeseia positum loco ad lucrandum vel perdendum et Salomonem de Bosenden tenentem De decem acris terre cum pertinenciis in Bosenden Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Salomon recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancti Salvatoris de Faveresham et eam remisit et quietam clamavit predicto Abbati et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Salomoni sex marcas et dimidiam