Charter Document - 05740132

Charter Document - 05740132


Charter Number: 05740132
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis sexto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Rogerum Abbatem de Sancto Augustino de Cantuaria petentem per Adam monacum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Lambinum de Serres tenentem De viginti acris marisci cum pertinenciis in manerio de Cistelet Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Lambinus recognovit totum predictum mariscum cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancti Augustini de Cantuaria Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Abbas concessit eidem Lambino et heredibus suis totum predictum mariscum cum pertinenciis tenendum de se et successoribus suis in perpetuum per liberum servicium quindecim denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad Natale septem denarios et obolum et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste septem denarios et obolum Et pro hac concessione idem Lambinus dedit predicto Abbati sexdecim solidos et octo denarios

Source (click image below to view full size)