Charter Document - 05740130
Charter Number: | 05740130 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis sixto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Rogerum Abbatem de Sancto Augustino de Cantuaria petentem per Adam monacum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Jordanum de Serres tenentem De quadraginta acris marisci cum pertinenciis in manerio de Cistelet Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Jordanus recognovit totum predictum mariscum cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancti Augustini de Cantuaria Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Abbas concessit eidem Jordano totum predictum mariscum cum pertinenciis tenendum sibi et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis in perpetuum per liberum servicium septem solidorum et sex denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad Natale tres solidos et novem denarios et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste tres solidos et novem denarios Et pro hac concessione idem Jordanus dedit predicto Abbati centum solidos