Charter Document - 05740129
| Charter Number: | 05740129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Godefrido de Insula Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Sibillam filiam Radulphi petentem et Radulphum et Ricardum et Johannem et Henricum et Willelmum et Thomam et Petrum et Elyam et Gaufridum et Gilebertum filios Alardi Tundu tenentes per Radulphum et Ricardum positos loco Johannis et Henrici et Willelmi et Thome et Petri et Elye et Gaufridi et Gileberti ad lucrandum vel perdendum De decem acris terre cum pertinenciis in Einesford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Sibilla remisit et quietum clamavit predictis Radulpho et Ricardo et Johanni et Henrico et Willelmo et Thome et Petro et Elye et Gaufrido et Gileberto et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Radulphus et Ricardus et Johannes et Henricus et Willelmus et Thomas et Petrus et Elyas et Gaufridus et Gilebertus remiserunt et quietum clamaverunt predicte Sibille et heredibus suis de se et heredibus eorum in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in quatuor solidatis redditus in eadem villa quas eadem Sibilla antea disrationavit versus predictos Radulphum et Ricardum et Johannem et Henricum et Willelmum et Thomam et Petrum et Elyam et Gaufridum et Gilebertum in predicta Curia Et preterea predicti Radulphus et Ricardus et Johannes et Henricus et Willelmus et Thomas et Petrus et Elyas et Gaufridus et Gilebertus dederunt predicte Sibille quatuor marcas argenti Et sciendum quod predicta Sibilla non disrationavit predictos iiij solidos redditus versus predictos Radulphum et Ricardum et Johannem et Henricum et Willelmum et Thomam et Petrum et Elyam et Gaufridum et Gillebertum nisi per defaltam
