Charter Document - 05740128

Charter Document - 05740128


Charter Number: 05740128
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Yllarii in [] dies anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Fauconberg Johanne de Gestling Godefrido de Insula Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Justiciariis [] Inter Walterum filium Thome petentem et Benedictum Abbatem de Stratford tenentem De duabus hidis terre cum pertinenciis in Leueseham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamavit predicto Abbatti et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Waltero v marcas argenti Et sciendum quod predictus Walterus et heredes sui warantizabunt predicto Abbati et successoribus suis totam predictam terram cum pertinenciis contra omnes exeuntes ex ceppo ipsius Walteri

Source (click image below to view full size)