Charter Document - 05740126
Charter Number: | 05740126 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in tres septimanas post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Godefrido de Insula Johanne de Gestlinges Waltero de Creping Osberto filio Heruei Justiciariis [] Inter Hillariam filiam Helliard petentem et Willelmum de Becco tenentem De quadraginta acris terre cum pertinenciis in Liuingelburn Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Hillaria remisit et quietum clamavit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinenciis predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Willelmus concessit predicte Hillarie sex acras terre et dimidiam cum pertinenciis in Sumerfeld quas prius tenuit de eodem Willelmo Tenendas sibi et heredibus suis de predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum reddendo annuatim quinque denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio