Charter Document - 05740125

Charter Document - 05740125


Charter Number: 05740125
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octavis Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Johannem de Beseuill et Petronillam uxorem suam petentes et Willelmum filium Roberti tenentem De xvj acris de marisco et de vj acris de terra arabili et de ij acris prati et de j acra et j roda bosci in Hegham quas ipsa Petronilla clamat pertinere ad rationabilem dotem suam quam habuit de libero tenemento quod fuit Boberti filii Lamberti quondam viri sui Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Johannes et Petronilla remiserunt et quietum clamaverunt predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod ipsa Petronilla habuit in predictis terris Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicte Petronille totum servicium Srmonis de Gatle scilicet sex solidos de quinque acris terre quas tenet in Hegham preter forinsecum servicium quod remanet ipsi Willelmo et heredibus suis Et preterea idem Willelmus concessit predicte Petronille totam terram que vocatur terra Scereday in eadem villa tenendam tota vita ipsius Petronille sub nomine dotis Et predicti Johannes et Petronilla facient terciam partem servicii quod pertinet ad terram predicti Willelmi in Hegham sex denariis minus Et hec concordia facta fuit presente et concedente predicto Simone

Source (click image below to view full size)