Charter Document - 05740124
| Charter Number: | 05740124 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in tres septimanas post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Alexandrum filium Gunilde petentem et Rogerum Parsonam de Derteford et Boidinum filium Sawini tenentes De duabus acris terre cum pertinenciis in Derteford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Alexander remisit et quietum clamavit predictis Rogero et Boidino et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuit in predictis duabus acris terre cum pertinenciis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Rogerus et Boidinus dederunt predicto Alexandro xxj solidos esterlingorum
