Charter Document - 05740123
Charter Number: | 05740123 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Warinum de Berham petentem et Robertum de Hamme tenentem De lx acris terre cum pertinenciis in Hammes Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Warini Et pro hac recognicione idem Warinus concessit predicto Roberto totam predictam terram cum pertinenciis tenendam sibi et heredibus suis de predicto Warino et heredibus suis in perpetuum per servicium viij partis unius militis pro omni servicio Et pro hac concessione idem Robertus dedit eidem Warino sex marcas et dimidiam argenti