Charter Document - 05740122
Charter Number: | 05740122 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Robertum Parmentarium et Gunillidem uxorem suam petentes et Ailmannum de Radefann tenentem De una acra terre et dimidia et sexta parte unius acre terre cum pertinenciis in Ketebroc Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Ailmannus recognovit predictam acram terre et dimidiam cum omnibus pertinenciis ad eandem acram terre et dimidiam pertinentibus esse jus ipsius Gunillidis et eam remisit et quietam clamavit predictis Roberto et Gunillidi et heredibus ipsius Gunillidis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et concordia predictus Robertus et Gunildis remiserunt et quietum clamaverunt predicto Ailmanno et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta sexta parte unius acre cum omnibus pertinenciis ad eandem sextam partem pertinentibus de se et heredibus suis in perpetuum